Psalms 80

Bu bölümü AI ile başlat

Bu bölüm hakkında AI'ye sor

Metinde kal ve hareket, gerilim, arka plan ve bu bölümün daha büyük kitap içinde ne açığa çıkardığı hakkında sor.

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. 2 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. 3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.]

Okumayı gerçek bir çalışmaya dönüştür

Ayet kaydetmek, not almak ve YZ destekli araçlarla çalışmak için kayıt ol.

Bu bölümden sonraki adımınızı seçin Okumaya devam et, bir plan seç veya AI ile çalışmaya devam et.
Bu bölümün açtığı temaları takip et Bu bölümün açmış olabileceği daha büyük sorular için ilgili konu merkezleri.