Proverbs 13

Start this chapter with AI

Ask AI

Stay in the text and ask about the movement, tension, background, and what this chapter reveals inside the larger book.

1 [Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. 3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. 5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.] 7 [Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9 Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. 10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.] 13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. 14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. 15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. 16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. 17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. 19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] 21 [Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. 23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. 24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. 25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]

Turn reading into real study

Sign up to bookmark verses, take notes, and study with AI-powered tools.

Choose your next step after this chapter Keep reading, choose a plan, or keep studying with AI.
Follow the themes this chapter opens Related topic hubs for the larger questions this chapter may have opened.