Job 13

Start this chapter with AI

Ask AI

Stay in the text and ask about the movement, tension, background, and what this chapter reveals inside the larger book.

1 [Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. 6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? 8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? 9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. 16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. 17 Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. 19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. 22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]

Turn reading into real study

Sign up to bookmark verses, take notes, and study with AI-powered tools.

Choose your next step after this chapter Keep reading, choose a plan, or keep studying with AI.
Follow the themes this chapter opens Related topic hubs for the larger questions this chapter may have opened.