Lamentations 5

この章をAIで始める

この章についてAIに聞く

テキストに留まり、動き、緊張、背景、そしてこの章がより大きな書の中で何を明らかにするかについて質問してください。

1 [Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. 2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4 Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus. 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. 7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. 8 Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. 9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. 12 Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt. 13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. 14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. 15 Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. 16 Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus ! 17 Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, 18 propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo. 19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio. 22 Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.]

読むことを本当の学びに変える

登録すると、聖句のブックマーク、ノート作成、AIツールでの学びができます。

この章の後の次のステップを選ぶ 読み続けるか、プランを選ぶか、AIで学習を続けてください。
この章が開くテーマを追う この章が開いたより大きな疑問に関連するトピックハブ。