Proverbs 9

用 AI 开始这一章

向 AI 询问这一章

保持在经文中,询问运动、张力、背景,以及这一章在更大的书卷中揭示了什么。

1 [Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] 7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.] 13 [Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: 16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]

把阅读变成真正的学习

注册后可收藏经文、记笔记,并使用AI学习工具。

选择读完这一章后的下一步 继续阅读、选择计划,或继续使用 AI 研习。
跟随这一章开启的主题 针对这一章可能开启的更大问题的相关主题中心。