Proverbs 6

用 AI 开始这一章

向 AI 询问这一章

保持在经文中,询问运动、张力、背景,以及这一章在更大的书卷中揭示了什么。

1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.] 6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.] 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] 16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.] 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

把阅读变成真正的学习

注册后可收藏经文、记笔记,并使用AI学习工具。

选择读完这一章后的下一步 继续阅读、选择计划,或继续使用 AI 研习。
跟随这一章开启的主题 针对这一章可能开启的更大问题的相关主题中心。