Proverbs 2

用 AI 开始这一章

向 AI 询问这一章

保持在经文中,询问运动、张力、背景,以及这一章在更大的书卷中揭示了什么。

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] 10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; 14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; 15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17 et relinquit ducem pubertatis suæ, 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]

把阅读变成真正的学习

注册后可收藏经文、记笔记,并使用AI学习工具。

选择读完这一章后的下一步 继续阅读、选择计划,或继续使用 AI 研习。
跟随这一章开启的主题 针对这一章可能开启的更大问题的相关主题中心。